vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio
cohortis quae dicitur Italica
religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens
elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine
dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt
in memoriam in conspectu Dei
et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam
qui cognominatur Petrus
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est
domus iuxta mare
et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui
illi parebant
quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
postera autem die iter illis facientibus et
adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut
oraret circa horam sextam
et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis
cecidit super eum mentis excessus
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut
linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et
volatilia caeli
et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne
commune et inmundum
et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu
commune dixeris
hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in
caelum
et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam
vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum
Simonis adstiterunt ad ianuam
et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur
Petrus illic haberet hospitium
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce
viri tres quaerunt te
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans
quia ego misi illos
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem
quaeritis quae causa est propter quam venistis
qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum
et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum
accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire
verba abs te
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die
surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe
comitati sunt eum
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero
expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et
procidens ad pedes adoravit
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui
convenerant
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro
iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit
Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo
ergo quam ob causam accersistis me
et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam
orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in
veste candida et ait
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae
commemoratae sunt in conspectu Dei
mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur
Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo
nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia
quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam
non est personarum acceptor Deus
sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam
acceptus est illi
verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum
Christum hic est omnium Dominus
vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam
incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit
Iohannes
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et
virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes
oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum
et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum
fieri
non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui
manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia
ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus
super omnes qui audiebant verbum
et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum
Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes
Deum
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest
ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et
nos
et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc
rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus